# De Domo Sua Ad Pontifices 24

Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-domo-sua-ad-pontifices/24

itane vero? tu provincias consularis, quas C. Gracchus, qui unus maxime popularis fuit, non modo non abstulit a senatu, sed etiam ut necesse esset quotannis constitui per senatum lege sanxit, eas lege Sempronia per senatum decretas rescidisti, extra ordinem sine sorte nominatim dedisti non consulibus, sed rei publicae pestibus: nos, quod nominatim rei maximae paene iam desperatae summum virum saepe ad extrema rei publicae discrimina delectum praefecimus, a te reprehendemur? quid tandem? si quae tum in illis rei publicae tenebris caecisque nubibus et procellis, cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum e navi exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum impurissimo plenissimis velis navigares—si quae tum promulgasti constituisti promisisti vendidisti perferre potuisses, ecqui locus orbi terrarum vacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset?

---

Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi020/phi0474.phi020.perseus-lat2.xml.
