Latin
34
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 34
Not analysed yet
videsne me non radicitus evellere omnis actiones tuas neque illud agere, quod apertum est, te omnino nihil gessisse iure, non fuisse tribunum plebis, hodie esse patricium? dico apud pontifices, augures adsunt: versor in medio iure publico. quod est, pontifices, ius adoptionis? nempe ut is adoptet qui neque procreare iam liberos possit, et cum potuerit sit expertus. quae deinde causa cuique sit adoptionis, quae ratio generum ac dignitatis, quae sacrorum, quaeri a pontificum conlegio solet. quid est horum in ista adoptione quaesitum? adoptat annos viginti natus, etiam minor, senatorem. liberorumne causa? at procreare potest; habet uxorem, suscipiet ex ea liberos; exheredabit igitur pater filium.