Latin
42
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 42
Not analysed yet
iam intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. at ego hoc totum non sine causa relinquo. video enim quosdam clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis iudicasse te cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent, tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, iure indictum esse dicebant; quod de me civi ita de re publica merito tulisses, funus te indixisse rei publicae, quod salvis auspiciis tulisses, iure egisse dicebant. qua re licebit, ut opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus constitutum tribunatum tuum comprobaverunt.