# De Domo Sua Ad Pontifices 47

Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-domo-sua-ad-pontifices/47

date hanc tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iuventutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate videntur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quae coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda praesertim populari et spe largitionis oblata. at quid tulit legum scriptor peritus et callidus? velitis ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igni interdicatvr? crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine iudicio ferundum! non tulit vt interdicatvr. quid ergo? vt interdictvm sit. O caenum, o portentum, o scelus! hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona venia, quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris, quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest?

---

Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi020/phi0474.phi020.perseus-lat2.xml.
