Latin
50
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 50
Not analysed yet
de hac igitur lege dicimus, quasi iure rogata videatur, cuius quam quisque partem tetigit digito voce praeda suffragio, quocumque venit, repudiatus convictusque discessit? quid si iis verbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa dissolvat? est enim: qvod M. Tvllivs falsvm senatvs consvltvm rettvlerit. si igitur rettulit falsum senatus consultum, tum est rogatio: si non rettulit, nulla est. satisne tibi videtur a senatu iudicatum me non modo non ementitum esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse? quot modis doceo legem istam, quam vocas, non esse legem? quid? si etiam pluribus de rebus uno sortitore tulisti, tamenne arbitraris id quod M. Drusus in legibus suis plerisque, perbonus ille vir, M. Scauro et L. Crasso consiliariis non obtinuerit, id te posse, omnium facinorum et stuprorum hominem, decumis et Clodiis auctoribus obtinere?