# De Domo Sua Ad Pontifices 53

Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-domo-sua-ad-pontifices/53

quod si iam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? quae est, quaeso, alia vis, quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare? quid? si per vim tulisti, tamenne lex est? aut quicquam iure gestum videri potest quod per vim gestum esse constet? an, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluviem civitatis sine summa vi pervenire potuisti?

---

Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi020/phi0474.phi020.perseus-lat2.xml.
