# De Fato 28

Cicero, De Fato, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-fato/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-fato/28
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat2:28

Nec, si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas inmutabilis, easque aeternas, quae prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit; fortuitae sunt causae, quae efficiant, ut vere dicantur, quae ita dicentur: Veniet in senatum Cato, non inclusae in rerum natura atque mundo; et tamen tam est inmutabile venturum, cum est verum, quam venisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est. Etenim erit confiteri necesse: Si hoc enuntiatum: Veniet in Tusculanum Hortensius verum non est, sequitur, ut falsum sit. Quorum isti neutrum volunt; quod fieri non potest. Nec nos impediet illa ignava ratio, quae dicitur; appellatur enim quidam a philosophis ἀργὸς λόγος, cui si pareamus, nihil omnino agamus in vita.

---

Cicero, De Fato, ed. Carl Friedrich Wilhelm Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi054/phi0474.phi054.perseus-lat2.xml.
