Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat2
Cicero, De Fato 29
Not analysed yet
Sic enim interrogant: Si fatum tibi est ex hoc morbo convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, convalesces; item, si fatum tibi est ex hoc morbo non convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, non convalesces; et alterutrum fatum est; medicum ergo adhibere nihil attinet. Recte genus hoc interrogationis ignavum atque iners nominatum est, quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio. Licet etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem tamen teneas sententiam, hoc modo: Si ex aeternitate verum hoc fuit: Ex isto morbo convalesces, sive adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces; itemque, si ex aeternitate falsum hoc fuit: Ex isto morbo convalesces, sive adhibueris medicum sive non adhibueris, non convalesces; deinde cetera. Haec ratio a Chrysippo reprehenditur.