# De Fato 46

Cicero, De Fato, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-fato/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-fato/46
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat2:46

Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de via declinantibus petere praesidium. Declinat, inquit, atomus. Primum cur? aliam enim quandam vim motus habebant a Democrito inpulsionis, quam plagam ille appellat, a te, Epicure, gravitatis et ponderis. Quae ergo nova causa in natura est, quae declinet atomum? aut num sortiuntur inter se, quae declinet, quae non? aut cur minimo declinent intervallo, maiore non? aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus aut tribus?

---

Cicero, De Fato, ed. Carl Friedrich Wilhelm Müller. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi054/phi0474.phi054.perseus-lat2.xml.
