Latin · ~3 min
fr1 to fr3
Cicero, De Fato fr1-fr3
Not analysed yet
Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis: Chrysippus aestuans laboransque, quonam pacto explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis, intricatur hoc modo. volvitque vices definitio fati secundum Tullium, qui ait: fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem. illi quoque versus Homerici huic sententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum vertit: Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse Iuppiter auctiferas lustravit lumine terras.