Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat2
Cicero, De Fato fr5
Not analysed yet
et ne vilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone, in quo honore fuerit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis: Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acupenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum ex iis, qui eum salutatum venerant, invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius: Scipio, inquit, vide, quid agas; acupenser iste paucorum hominum est.