Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 1
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 1.5
Not analysed yet
ferreum scriptorem, verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poëtis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. an Utinám ne in nemore …nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec explicari non placebit Latine?