# de Finibus Bonorum et Malorum 1.67

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-finibus-bonorum-et-malorum/1.67

atque ut odia, invidiae, despicationes adversantur voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis. quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem vitae tenere possumus neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia, et amicitia cum voluptate conectitur. nam et laetamur amicorum laetitia aeque atque nostra et pariter dolemus angoribus.

---

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, ed. Theodor Schiche. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi048/phi0474.phi048.perseus-lat2.xml.
