Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 2
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.104
Not analysed yet
Sed ut ad propositum—de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus—, nunc totum illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum, cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur summum malum dolor. Iam illud quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum in nostrane potestate est, quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem memoriae polliceretur, Oblivionis, inquit, mallem. Nam memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae volo.