Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 2
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.22
Not analysed yet
sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint de patella, deinde ita mortem non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: Mihi sex menses sátis sunt vitae, séptimum Orco spóndeo. iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: Si gravis, brevis; si longus, levis. Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere.