Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 2
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.24
Not analysed yet
ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum esset—nec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia parvi id duceret. O lapathe, ut iactare, nec es satis cognitu’ qui sis! In quo Laelius clamores σοφὸς ille solebat Edere compellans gumias ex ordine nostros. praeclare Laelius, et recte σοφός, illudque vere: O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit. Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista Consumis squilla atque acupensere cum decimano. is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non negat libenter cenasse umquam Gallonium— mentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe voluptatem secrevit a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. semper Laelius bene.