Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 2
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.26
Not analysed yet
Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. possumusne ergo in vita summum bonum dicere, cum id ne in cena quidem posse videamur? Quo modo autem philosophus loquitur? Tria genera cupiditatum, naturales et necessariae, naturales et non necessariae, nec naturales nec necessariae. primum divisit ineleganter; duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est non dividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille contemnit, sic solent: Duo genera cupiditatum, naturales et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae. confecta res esset. vitiosum est enim in dividendo partem in genere numerare.