# de Finibus Bonorum et Malorum 2.38

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-finibus-bonorum-et-malorum/2.38

de vacuitate doloris eadem sententia erit. reicietur etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut voluptatis non dolendive particeps aut honestatis expers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectione vitae locupletatam videbit. quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit controversia.

---

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, ed. Theodor Schiche. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi048/phi0474.phi048.perseus-lat2.xml.
