# de Finibus Bonorum et Malorum 2.39-40

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, 2.39 to 2.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-finibus-bonorum-et-malorum/2.39

Huius ego nunc auctoritatem sequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentiones omnesque simplices sententias eorum, in quibus nulla inest virtutis adiunctio, omnino a philosophia semovendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere contemnentis istam vacuitatem doloris. hi non viderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum et agendum, esse natum quasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi voluptatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt, quo nihil mihi videtur absurdius.

---

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, ed. Theodor Schiche. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi048/phi0474.phi048.perseus-lat2.xml.
