Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 2
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.41
Not analysed yet
Atque haec contra Aristippum, qui eam voluptatem non modo summam, sed solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus voluptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, ut dixi, vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens ingenii humani significat ad unam hanc rem natum hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audiendus Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod vos interdum vel potius nimium saepe dicitis, nihil dolere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo satis est ad bene vivendum. hoc dixerit potius Ennius: Nimium boni est, cui nihil est mali. nos beatam vitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus, nec eam cessando, sive gaudentem, ut Aristippus, sive non dolentem, ut hic, sed agendo aliquid considerandove quaeramus.