Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 2
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 2.57
Not analysed yet
occultum facinus esse potuerit, gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. erit enim instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad ipsum etiam dolorem. quem quidem vos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapientem semper boni plus habere vultis, tolerabilem. Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; esse enim quam vellet iniquus iustus poterat inpune. quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies?