# de Finibus Bonorum et Malorum 2.94

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-finibus-bonorum-et-malorum/2.94

Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere—nam id quidem est interdum necesse—, sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod éiulatu, quéstu, gemitu, frémitibus Resonándo mutum flébiles vocés refert. Huic Epicurus praecentet, si potest, cui E víperino mórsu venae víscerum Venéno inbutae taétros cruciatús cient!
Sic Epicurus: Philocteta, st! brevis dolor. At iam decimum annum in spelunca iacet. Si longus, levis; dat enim intervalla et relaxat.

---

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, ed. Theodor Schiche. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi048/phi0474.phi048.perseus-lat2.xml.
