Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 3
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.10
Not analysed yet
Tum ille: Tu autem cum ipse tantum librorum habeas, quos hic tandem requiris? Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios, quos hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum essem otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit. Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclinavisses! erat enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter virtutem in bonis ducere. Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem tibi, quod mihi, videretur, non nova te rebus nomina inponere. ratio enim nostra consentit, pugnat oratio. Minime vero, inquit ille, consentit. quicquid enim praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris in bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasi virtutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris.