# de Finibus Bonorum et Malorum 3.34

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-finibus-bonorum-et-malorum/3.34

hoc autem ipsum bonum non accessione neque crescendo aut cum ceteris comparando, sed propria vi sua et sentimus et appellamus bonum. ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione cum aliis dulce esse sentitur, sic bonum hoc, de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum, sed ea aestimatio genere valet, non magnitudine. nam cum aestimatio, quae ἀξία dicitur, neque in bonis numerata sit nec rursus in malis, quantumcumque eo addideris, in suo genere manebit. alia est igitur propria aestimatio virtutis, quae genere, non crescendo valet.

---

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, ed. Theodor Schiche. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi048/phi0474.phi048.perseus-lat2.xml.
