Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 3
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 3.41
Not analysed yet
Tum ille: His igitur ita positis, inquit, sequitur magna contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius—est enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter ignorationem dialecticae—Carneades tuus egregia quadam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia rem in summum discrimen adduxit, propterea quod pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sed nominum. mihi autem nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere; maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse aio discrepantiam quam verborum, quippe cum Peripatetici omnia, quae ipsi bona appellant, pertinere dicant ad beate vivendum, nostri non ex omni, quod aestimatione aliqua dignum sit, compleri vitam beatam putent.