Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 4
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.27
Not analysed yet
quodsi non hominis summum bonum quaereremus, sed cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus —liceat enim fingere aliquid eius modi, quo verum facilius reperiamus—, tamen illi animo non esset hic vester finis. desideraret enim valitudinem, vacuitatem doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque rerum custodiam finemque sibi constitueret secundum naturam vivere, quod est, ut dixi, habere ea, quae secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et maxima.