Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 4
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.30
Not analysed yet
quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit, fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad iucundum accessio, bonum sit; si autem id non concedatur, non continuo vita beata tollitur. bona autem corporis huic sunt, quod posterius posui, similiora. habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore.