Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 4
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.35
Not analysed yet
Qualem igitur hominem natura inchoavit? et quod est munus, quod opus sapientiae? quid est, quod ab ea absolvi et perfici debeat? si est nihil in eo, quod perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id est rationem, necesse est huic ultimum esse ex virtute agere; rationis enim perfectio est virtus; si est nihil nisi corpus, summa erunt illa: valitudo, vacuitas doloris, pulchritudo, cetera.