Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 4
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.44
Not analysed yet
Atque adhuc ea dixi, causa cur Zenoni non fuisset, quam ob rem a superiorum auctoritate discederet. nunc reliqua videamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere aliquid vis aut nos iam longiores sumus. Neutrum vero, inquit ille. nam et a te perfici istam disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri potest. Optime, inquam. quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium virtutum auctore, de virtutibus disputare?