Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 4
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.48
Not analysed yet
non enim actionis aut officii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt, petenda, sed ab iis et appetitio et actio commovetur. Nunc venio ad tua illa brevia, quae consectaria esse dicebas, et primum illud, quo nihil potest brevius: Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum, bonum igitur omne honestum. O plumbeum pugionem! quis enim tibi primum illud concesserit? —quo quidem concesso nihil opus est secundo; si enim omne bonum laudabile est,