# de Finibus Bonorum et Malorum 4.53

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-finibus-bonorum-et-malorum/4.53

tu autem negas fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum putet. cur fortior sit, si illud, quod tute concedis, asperum et vix ferendum putabit? ex rebus enim timiditas, non ex vocabulis nascitur. Et ais, si una littera commota sit, fore tota ut labet disciplina. utrum igitur tibi litteram videor an totas paginas commovere? ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia inter se apta et conexa—sic enim aiebas—, tamen persequi non debemus, si a falsis principiis profecta congruunt ipsa sibi et a proposito non aberrant.

---

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, ed. Theodor Schiche. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi048/phi0474.phi048.perseus-lat2.xml.
