Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 4
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.60
Not analysed yet
Ad summam ea, quae Zeno aestimanda et sumenda et apta naturae esse dixit, eadem illi bona appellant, vitam autem beatam illi eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi, aut plurimis aut gravissimis. Zeno autem, quod suam, quod propriam speciem habeat, cur appetendum sit, id solum bonum appellat, beatam autem vitam eam solam, quae cum virtute degatur. Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio. nihil est enim, de quo aliter tu sentias atque ego, modo commutatis verbis ipsas res conferamus. nec hoc ille non vidit, sed verborum magnificentia est et gloria delectatus. qui si ea, quae dicit, ita sentiret, ut verba significant, quid inter eum et vel Pyrrhonem vel Aristonem interesset? sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum re concinebat, verbis discrepare?