Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 4
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 4.71
Not analysed yet
audi reliqua et risum contine, si potes: Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis, alia nolis, alia non cures. —At modo dixeras nihil in istis rebus esse, quod interesset. —Et nunc idem dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse. —