# de Finibus Bonorum et Malorum 5.32

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-finibus-bonorum-et-malorum/5.32

maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus in fabulis. qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, sagittarum ictu configebat tardus celeres, stans volantis, ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.

---

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, ed. Theodor Schiche. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi048/phi0474.phi048.perseus-lat2.xml.
