Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 5
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.57
Not analysed yet
itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis negotiis orbatus possit paratissimis vesci voluptatibus. nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt. qua in vita tantum abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes laborem. nec vero intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigationem novarum. quo studio cum satiari non possint, omnium ceterarum rerum obliti nihil abiectum, nihil humile cogitant; tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates conterere videamus.