Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 5
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.67
Not analysed yet
atque haec coniunctio confusioque virtutum tamen a philosophis ratione quadam distinguitur. nam cum ita copulatae conexaeque sint, ut omnes omnium participes sint nec alia ab alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque munus est, ut fortitudo in laboribus periculisque cernatur, temperantia in praetermittendis voluptatibus, prudentia in dilectu bonorum et malorum, iustitia in suo cuique tribuendo. quando igitur inest in omni virtute cura quaedam quasi foras spectans aliosque appetens atque complectens, existit illud, ut amici, ut fratres, ut propinqui, ut affines, ut cives, ut omnes denique—quoniam unam societatem hominum esse volumus—propter se expetendi sint. atqui eorum nihil est eius generis, ut sit in fine atque extremo bonorum.