# de Finibus Bonorum et Malorum 5.77

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-finibus-bonorum-et-malorum/5.77

illud mihi a te nimium festinanter dictum videtur, sapientis omnis esse semper beatos; nescio quo modo praetervolavit oratio. quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus coniungi vitam beatam nullo modo posse putavit, vereor, ne vera sint. nam illud vehementer repugnat, eundem beatum esse et multis malis oppressum. haec quo modo conveniant, non sane intellego. Utrum igitur tibi non placet, inquit, virtutisne tantam esse vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam affecti beati sint? Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam; sed quanta sit alias; nunc tantum possitne esse tanta, si quicquam extra virtutem habeatur in bonis.

---

Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum, ed. Theodor Schiche. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi048/phi0474.phi048.perseus-lat2.xml.
