Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 5
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.79
Not analysed yet
Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat. Quo igitur, inquit, modo? Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tamquam ex oraculo editur: Virtus ad beate vivendum se ipsa contenta est, et Quare? inquit, respondet: Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bonum. Non quaero iam verumne sit; illud dico, ea, quae dicat, praeclare inter se cohaerere.