Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 5
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.81
Not analysed yet
iam illa externa parce tu quidem; sed haec cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias, honores, opes. contra hoc attende me nihil dicere, illud dicere, si ista mala sunt, in quae potest incidere sapiens, sapientem esse non esse ad beate vivendum satis. Immo vero, inquit, ad beatissime vivendum parum est, ad beate vero satis. Animadverti, inquam, te isto modo paulo ante ponere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed quid minus probandum quam esse aliquem beatum nec satis beatum? quod autem satis est, eo quicquid accessit, nimium est; et nemo nimium beatus est; ita nemo beato beatior.