Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 5
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.86
Not analysed yet
Id quaeris, inquam, in quo, utrum respondero, verses te huc atque illuc necesse est. Quo tandem modo? inquit. Quia, si mala sunt, is, qui erit in iis, beatus non erit; si mala non sunt, iacet omnis ratio Peripateticorum. Et ille ridens: Video, inquit, quid agas; ne discipulum abducam, times. Tu vero, inquam, ducas licet, si sequetur; erit enim mecum, si tecum erit. Audi igitur, inquit, Luci; tecum enim mihi instituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiae, ut ait Theophrastus, consistit in beata vita comparanda; beate enim vivendi cupiditate incensi omnes sumus. hoc mihi cum tuo fratre convenit.