Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi048.perseus-lat2, Book 5
Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum 5.96
Not analysed yet
Tum Quintus: Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eam philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum—ita mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem—, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant. Non quam nostram quidem, inquit Pomponius iocans; sed mehercule pergrata mihi oratio tua. quae enim dici Latine posse non arbitrabar, ea dicta sunt a te verbis aptis nec minus plane quam dicuntur a Graecis. Sed tempus est, si videtur, et recta quidem ad me. Quod cum ille dixisset et satis disputatum videretur, in oppidum ad Pomponium perreximus omnes.