# De Haruspicum Responso In P. Clodium 32

Cicero, De Haruspicum Responso In P. Clodium, 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-haruspicum-responso-in-p-clodium/32

vetera fortasse loquimur; quamquam hoc si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere possint. verum tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemus quae fiunt cum maxime, quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? adsunt vicini eius loci; multi sunt etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato loco anniversaria factitarint. et quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus?

---

Cicero, De Haruspicum Responso In P. Clodium, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi021/phi0474.phi021.perseus-lat2.xml.
