Latin · ~2 min
36
Cicero, De Haruspicum Responso In P. Clodium 36
Not analysed yet
sed recitemus quid sequatur. fidem ivsqve ivrandvm neglectvm. hoc quid sit per se ipsum non facile interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent. qua re autem de iis dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, et te ipsum tamen in periuri crimen ab iis quibuscum coniurasti non vocari.