Latin · ~3 min
47
Cicero, De Haruspicum Responso In P. Clodium 47
Not analysed yet
atque ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter equidem sed aliquanto levius ferebam. an iste nisi primo se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse arbitrabatur, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris—in quo fallebat, sed eum nemo redarguebat—nisi eum, inquam, exercitum signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset?