Latin
63
Cicero, De Haruspicum Responso In P. Clodium 63
Not analysed yet
etenim haec deorum immortalium vox, haec paene oratio iudicanda est, cum ipse mundus, cum maria atque terrae motu quodam novo contremiscunt et inusitato aliquid sono incredibilique praedicunt. in quo constituendae nobis quidem sunt procurationes et obsecratio, quem ad modum monemur. sed faciles sunt preces apud eos qui ultro nobis viam salutis ostendunt: nostrae nobis sunt inter nos irae discordiaeque placandae.