Latin · ~2 min
10
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 10
Not analysed yet
sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn.Gnaei Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum est; in altera parte ita res ab L.Lucio Lucullo, summo viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum magna atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae tribuenda esse videantur. sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione mea neque falsa adficta esse videatur;