Latin · ~2 min
16
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 16
Not analysed yet
quo tandem igitur animo esse existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter adsint, cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre possit, cum publicani familias maximas quas in salinis habent, quas in agris, quas in portibus atque in custodiis magno periculo se habere arbitrentur? putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt conservaveritis non solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam calamitatis formidine liberatos?