Latin · ~2 min
31
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 31
Not analysed yet
testes nunc vero iam omnes orae atque omnes terrae gentes nationes, maria denique omnia cum universa tum in singulis oris omnes sinus atque portus. quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret? quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse?