Latin · ~3 min
44
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 44
Not analysed yet
an vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius diei fama pervaserit, cum universus populus Romanus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn.Gnaeum Pompeium imperatorem depoposcit? itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum auctoritas valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur. qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix in summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset.