# De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 50

Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-imperio-cn-pompei-ad-quirites/50

Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque mittendus; nunc cum ad ceteras summas utilitates haec quoque opportunitas adiungatur ut in eis ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus? aut cur non ducibus dis immortalibus eidem cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt hoc quoque bellum regium commendamus?

---

Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi009/phi0474.phi009.perseus-lat2.xml.
